| 1. | Spiritus meus attenuatus est, dies mei exstincti, et solum mihi superest sepulcrum. |
| 2. | Nonne irrisiones circumdant me, et in amaritudinibus moratur oculus meus? |
| 3. | Pone pignus pro me iuxta te; et quis umquam spondens percutiet manum meam? |
| 4. | Cor eorum longe fecisti a disciplina; propterea non exaltabuntur. |
| 5. | Praedam pollicetur sociis, sed oculi filiorum eius deficient. |
| 6. | Posuit me quasi in proverbium vulgi et conspuendum in faciem. |
| 7. | Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in umbram redacta sunt. |
| 8. | Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra impium excitabitur. |
| 9. | Et tenebit iustus viam suam, et mundus manibus addet fortitudinem. |
| 10. | Igitur omnes vos convertimini et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. |
| 11. | Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt et desideria cordis mei. |
| 12. | Noctem verterunt in diem; et rursum post tenebras properat lux. |
| 13. | Si sustinuero, infernus domus mea est; et in tenebris stravi lectulum meum. |
| 14. | Putredini dixi: Pater meus es!; Mater mea et soror mea! vermibus. |
| 15. | Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat? |
| 16. | In profundissimum infernum descendent omnia mea; simul in pulvere erit requies mihi?”. |