| 1. | Respondens autem Iob dixit:
|
| 2. | “Audivi frequenter talia! onsolatores molesti omnes vos estis.
|
| 3. | Numquid habebunt finem verba ventosa, aut quid te exacerbat, ut respondeas?
|
| 4. | Poteram et ego similia vestri loqui, si esset anima vestra pro anima mea! Concinnarem super vos sermones et moverem caput meum super vos.
|
| 5. | Roborarem vos ore meo et motum labiorum meorum non cohiberem.
|
| 6. | Si locutus fuero, non quiescet dolor meus et, si tacuero, non recedet a me;
|
| 7. | nunc autem defatigavit me dolor meus, et tu vastasti omnem coetum meum.
|
| 8. | Rugae meae testimonium dicunt contra me; et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi,
|
| 9. | Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me.
|
| 10. | Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me.
|
| 11. | Concludit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradit.
|
| 12. | Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me et posuit me sibi quasi in signum.
|
| 13. | Circumdedit me lanceis suis, scidit lumbos meos, non pepercit et effudit in terra iecur meum.
|
| 14. | Dirupit me rumpens et diruens, irruit in me quasi gigas.
|
| 15. | Saccum consui super cutem meam et dimisi in terram cornu meum.
|
| 16. | Facies mea rubuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt;
|
| 17. | attamen absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas preces.
|
| 18. | Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
|
| 19. | Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis.
|
| 20. | Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus.
|
| 21. | Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, sicut iudicatur filius hominis cum collega suo.
|
| 22. | Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.
|