| 1. | Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: |
| 2. | “Numquid sapiens respondebit sapientia ventosa et implebit vento urente stomachum suum? |
| 3. | Arguens verbis, quae nihil prosunt, et sententiis, quae nihil iuvant? |
| 4. | Tu autem pietatem dissolvis et detrahis meditationi coram Deo. |
| 5. | Docet enim iniquitas tua os tuum, et assumis linguam callidorum. |
| 6. | Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi. |
| 7. | Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus? |
| 8. | Numquid consilium Dei audisti et tibi attrahis sapientiam? |
| 9. | Quid nosti, quod nos ignoremus? Quid intellegis, quod nos nesciamus? |
| 10. | Et senes et antiqui sunt inter nos, multo vetustiores quam pater tuus. |
| 11. | Numquid parum tibi sunt consolationes Dei? Et verbum lene tecum factum? |
| 12. | Quid te elevat cor tuum, et cur attonitos habes oculos? |
| 13. | Quid vertis contra Deum spiritum tuum et profers de ore tuo huiuscemodi sermones? |
| 14. | Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere? |
| 15. | Ecce, sanctis suis non fidit, et caeli non sunt mundi in conspectu eius; |
| 16. | quanto magis abominabilis et corruptus homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem. |
| 17. | Ostendam tibi, audi me; quod vidi, narrabo tibi, |
| 18. | quod sapientes confitentur, et non celaverunt eos patres eorum: |
| 19. | quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. |
| 20. | Cunctis diebus suis impius cruciatur, et numerus annorum incertus est tyranno. |
| 21. | Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum. |
| 22. | Non credit quod reverti possit de tenebris, cum sit destinatus gladio. |
| 23. | Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies. |
| 24. | Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium. |
| 25. | Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. |
| 26. | Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus. |
| 27. | Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet. |
| 28. | Habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae. |
| 29. | Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam. |
| 30. | Non recedet de tenebris; ramos eius arefaciet flamma, et auferet ventus florem eius. |
| 31. | Ne credat vanitati errore deceptus, quia vanitas erit remuneratio eius. |
| 32. | Antequam dies eius impleantur, abscindentur, et ramus eius non virescet. |
| 33. | Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiciens florem suum. |
| 34. | Cangregatio enim impii sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. |
| 35. | Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et venter eius praeparat dolos. |