| 1. | Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur. |
| 2. | Qui quasi flos egreditur et arescit et fugit velut umbra et non permanet. |
| 3. | Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium? |
| 4. | Quis potest facere mundum de immundo? Ne unus quidem! |
| 5. | Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit, |
| 6. | averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec solvat, sicut mercennarius, dies suos. |
| 7. | Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient. |
| 8. | Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, |
| 9. | ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi novellae. |
| 10. | Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur, exspirat homo et, ubi, quaeso, est? |
| 11. | Recedent aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescet; |
| 12. | sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur caelum, non evigilabit nec consurget de somno suo. |
| 13. | Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? |
| 14. | Putasne mortuus homo rursum vivat? Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspectarem, donec veniat immutatio mea. |
| 15. | Vocares me, et ego responderem tibi; opus manuum tuarum requireres. |
| 16. | Tu quidem nunc gressus meos dinumerares, sed parceres peccatis meis. |
| 17. | Signares quasi in sacculo delicta mea, sed dealbares iniquitatem meam. |
| 18. | Mons cadens decidit, et saxum transfertur de loco suo; |
| 19. | lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et spem hominis perdes. |
| 20. | Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet; immutas faciem eius et emittis eum. |
| 21. | Sive nobiles fuerint filii eius, non novit; sive ignobiles, non intellegit. |
| 22. | Attamen caro eius, dum vivet, dolet, et anima illius super semetipso luget”. |