| 1. | Ecce, omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. |
| 2. | Secundum scientiam vestram, et ego novi; nec inferior vestri sum. |
| 3. | Sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio; |
| 4. | vos autem ostendam fabricatores mendacii, medicos vanos vos omnes. |
| 5. | Atque utinam taceretis, ut sit vobis in sapientiam! |
| 6. | Audite ergo correptionem meam et contentiones labiorum meorum attendite. |
| 7. | Numquid pro Deo profertis mendacium et pro illo loquimini dolos? |
| 8. | Numquid faciem eius accipitis et pro Deo in iudicio contendere nitimini? |
| 9. | Aut bonum est quod vos excutiat? Aut, ut illuditur homini, illudetis ei? |
| 10. | Ipse vos arguet, cum in abscondito faciem accipitis. |
| 11. | Nonne maiestas eius turbabit vos, et terror eius irruet super vos? |
| 12. | Sententiae vestrae sunt proverbia cineris; thoraces lutei thoraces vestri. |
| 13. | Tacete paulisper, ut loquar ipse, et transeat super me quodcumque. |
| 14. | Quare sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus meis? |
| 15. | Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam. |
| 16. | Et hoc erit salus mea: non enim veniet in conspectu eius omnis impius. |
| 17. | Audite sermonem meum et explicationem meam percipite auribus vestris. |
| 18. | Ecce iudicium paravi; scio quod iustus inveniar. |
| 19. | Quis est qui contendat mecum? Tunc enim tacebo et consummabor. |
| 20. | Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: |
| 21. | Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. |
| 22. | Voca me, et ego respondebo tibi; aut ipse loquar, et tu respondebis mihi. |
| 23. | Quantas habeo iniquitates et peccata? Scelera mea et delicta ostende mihi. |
| 24. | Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum? |
| 25. | Contra folium, quod vento rapitur, dure agis et stipulam siccam persequeris. |
| 26. | Scribis enim contra me amaritudines et occupatum me vis peccatis adulescentiae meae. |
| 27. | Posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti. |
| 28. | Qui quasi uter consumendus sum, et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea. |