| 1. | Respondens autem Iob dixit: |
| 2. | “Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia. |
| 3. | Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat? |
| 4. | Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas. |
| 5. | Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt, parata iis, qui vacillant pede. |
| 6. | Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. |
| 7. | Nimirum interroga iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi. |
| 8. | Loquere terrae, et docebit te; et narrabunt pisces maris. |
| 9. | Quis ignorat in omnibus his quod manus Domini hoc fecerit? |
| 10. | In cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis. |
| 11. | Nonne auris verba diiudicat, et palatum cibum sibi gustat? |
| 12. | In senibus est sapientia, et in longaevis prudentia. |
| 13. | Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam. |
| 14. | Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat. |
| 15. | Si continuerit aquas, arescent; et, si emiserit eas, subvertent terram. |
| 16. | Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur. |
| 17. | Inducit consiliarios spoliatos et iudices in stuporem. |
| 18. | Balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum. |
| 19. | Inducit sacerdotes spoliatos et optimates supplantat, |
| 20. | commutans labium veracium et doctrinam senum auferens. |
| 21. | Effundit despectionem super principes et cingulum fortium relaxat. |
| 22. | Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis. |
| 23. | Qui multiplicat gentes et perdit eas et subversas in integrum restituit. |
| 24. | Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos et errare eos faciet per invium desertum. |
| 25. | Palpabunt quasi in tenebris et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. |