| 1. | Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. |
| 2. | Dicam Deo: Noli me condemnare, indica mihi cur me ita iudices. |
| 3. | Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me et calumnieris me, opus manuum tuarum, et super consilium impiorum arrideas? |
| 4. | Numquid oculi carnei tibi sunt, aut, sicut videt homo, et tu videbis? |
| 5. | Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, |
| 6. | ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris, |
| 7. | cum scias quia nihil impium fecerim, et sit nemo, qui de manu tua possit eruere? |
| 8. | Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me? |
| 9. | Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me. |
| 10. | Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti? |
| 11. | Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. |
| 12. | Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. |
| 13. | Licet haec celes in corde tuo, tamen scio haec in animo tuo versari. |
| 14. | Si peccaverim, observas me et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris. |
| 15. | Et si impius fuero, vae mihi est; et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. |
| 16. | Si superbia extollar, quasi catulum leonis capies me et iterum mirabilem te exhibebis in me. |
| 17. | Instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me. |
| 18. | Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret! |
| 19. | Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. |
| 20. | Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum, |
| 21. | antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrarum et umbrae mortis, |
| 22. | terram caliginis et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat”. |