| 1. | Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo. |
| 2. | Natique sunt ei septem filii et tres filiae. |
| 3. | Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. |
| 4. | Et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo; et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. |
| 5. | Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: “Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis”. Sic faciebat Iob cunctis diebus. |
| 6. | Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. |
| 7. | Cui dixit Dominus: “Unde venis?”. Qui respondens ait: “Circuivi terram et perambulavi eam”. |
| 8. | Dixitque Dominus ad eum: “Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo?”. |
| 9. | Cui respondens Satan ait: “Numquid Iob frustra timet Deum? |
| 10. | Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra? |
| 11. | Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi”. |
| 12. | Dixit ergo Dominus ad Satan: “Ecce, universa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam”. Egressusque est Satan a facie Domini. |
| 13. | Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, |
| 14. | nuntius venit ad Iob, qui diceret: “Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos; |
| 15. | et irruerunt Sabaei tuleruntque eos et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi”. |
| 16. | Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: “Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. |
| 17. | Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: “Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi”. |
| 18. | Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit et dixit: “Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, |
| 19. | repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. |
| 20. | Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit |
| 21. | et dixit: “Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum”. |
| 22. | In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est. |