| 1. | Dixitque Dominus ad Moysen: “Nunc videbis quae facturus sim pharaoni; per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua”. |
| 2. | Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: “Ego Dominus, |
| 3. | qui apparui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnipotens; et nomen meum Dominum non indicavi eis. |
| 4. | Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae. |
| 5. | Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei. |
| 6. | Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum; et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis. |
| 7. | Et assumam vos mihi in populum et ero vester Deus; et scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum |
| 8. | et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus”. |
| 9. | Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum. |
| 10. | Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
| 11. | “Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua”. |
| 12. | Respondit Moyses coram Domino: “Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?”. |
| 13. | Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti. |
| 14. | Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi; hae cognationes Ruben. |
| 15. | Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon. |
| 16. | Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem. |
| 17. | Filii Gerson: Lobni et Semei per cognationes suas. |
| 18. | Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel; anni quoque vitae Caath centum triginta tres. |
| 19. | Filii Merari: Moholi et Musi; hae cognationes Levi per familias suas. |
| 20. | Accepit autem Amram uxorem Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem. |
| 21. | Filii quoque Isaar: Core et Napheg et Zechri. |
| 22. | Filii quoque Oziel: Misael et Elisaphan et Sethri. |
| 23. | Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem Naasson, quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar. |
| 24. | Filii quoque Core: Asir et Elcana et Abiasaph; hae sunt cognationes Coritarum. |
| 25. | At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel, quae peperit ei Phinees; hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. |
| 26. | Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. |
| 27. | Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron |
| 28. | in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in terra Aegypti. |
| 29. | Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: “Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem Aegypti omnia, quae ego loquor tibi”. |
| 30. | Et ait Moyses coram Domino: “En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao?”. |