| 1. | Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit”. |
| 2. | Dixitque ad eos Aaron: “Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me”. |
| 3. | Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad Aaron. |
| 4. | Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: “Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!”. |
| 5. | Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: “Cras sollemnitas Domini est”. |
| 6. | Surgen tesque mane altero die obtulerunt holocausta et hostias pacificas; et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. |
| 7. | Locutus est autem Dominus ad Moysen: “Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. |
| 8. | Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!"”. |
| 9. | Rursumque ait Dominus ad Moysen: “Cerno quod populus iste durae cervicis sit; |
| 10. | dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam”. |
| 11. | Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: “Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta? |
| 12. | Ne, quaeso, dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. |
| 13. | Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper"”. |
| 14. | Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum. |
| 15. | Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte |
| 16. | et factas opere Dei; scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. |
| 17. | Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: “Ululatus pugnae auditur in castris”. |
| 18. | Qui respondit: “Non est clamor vincentium neque clamor fugientium, sed clamorem cantantium ego audio”. |
| 19. | Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis. |
| 20. | Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel. |
| 21. | Dixitque ad Aaron: “Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?”. |
| 22. | Cui ille respondit: “Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum. |
| 23. | Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui nos praecedant; huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit". |
| 24. | Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Abstulerunt et dederunt mihi, et proieci illud in ignem; egressusque est hic vitulus”. |
| 25. | Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum. |
| 26. | Et stans in porta castrorum ait: “Si quis est Domini, iungatur mihi!”. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi. |
| 27. | Quibus ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum”. |
| 28. | Fecerunt filii Levi iuxta sermonem Moysi; cecideruntque de populo in die illa quasi tria milia hominum. |
| 29. | Et ait Moyses: “Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio”. |
| 30. | Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: “Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro”. |
| 31. | Reversusque ad Dominum ait: “Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam |
| 32. | aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti”. |
| 33. | Cui respondit Dominus: “Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. |
| 34. | Tu autem vade et duc populum istum, quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet te; ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum”. |
| 35. | Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. |