| 1. | Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium. |
| 2. | Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. |
| 3. | Pauperis quoque non misereberis in iudicio. |
| 4. | Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. |
| 5. | Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. |
| 6. | Non pervertes iudicium pauperis in lite eius. |
| 7. | Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium. |
| 8. | Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. |
| 9. | Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. |
| 10. | Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius. |
| 11. | Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. |
| 12. | Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. |
| 13. | Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo. |
| 14. | Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. |
| 15. | Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. |
| 16. | Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. |
| 17. | Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo. |
| 18. | Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. |
| 19. | Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae. |
| 20. | Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi. |
| 21. | Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo. |
| 22. | Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te. |
| 23. | Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram. |
| 24. | Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. |
| 25. | Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui. |
| 26. | Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo. |
| 27. | Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam |
| 28. | emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas. |
| 29. | Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri. |
| 30. | Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram. |
| 31. | Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro. |
| 32. | Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum. |
| 33. | Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum”. |