| 1. | Haec sunt iudicia, quae propones eis: |
| 2. | Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis. |
| 3. | Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul. |
| 4. | Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. |
| 5. | Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber", |
| 6. | afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum. |
| 7. | Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt. |
| 8. | Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam. |
| 9. | Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi. |
| 10. | Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit. |
| 11. | Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio. |
| 12. | Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur. |
| 13. | Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat. |
| 14. | Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. |
| 15. | Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. |
| 16. | Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur. |
| 17. | Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur. |
| 18. | Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo, |
| 19. | si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat. |
| 20. | Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur. |
| 21. | Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est. |
| 22. | Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint. |
| 23. | Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima, |
| 24. | oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, |
| 25. | adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. |
| 26. | Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo. |
| 27. | Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente. |
| 28. | Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit. |
| 29. | Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. |
| 30. | Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus. |
| 31. | Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit. |
| 32. | Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur. |
| 33. | Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam, |
| 34. | dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit. |
| 35. | Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. |
| 36. | Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet. |
| 37. | Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove. |