| 1. | Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: |
| 2. | “Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. |
| 3. | Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. |
| 4. | Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum, quae sufficere possunt ad esum agni. |
| 5. | Erit autem vobis agnus absque macula, masculus, anniculus; quem de agnis vel haedis tolletis |
| 6. | et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam. |
| 7. | Et sument de sanguine eius ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum; |
| 8. | et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris. |
| 9. | Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis. |
| 10. | Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis. |
| 11. | Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini! |
| 12. | Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus. |
| 13. | Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Aegypti. |
| 14. | Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. |
| 15. | Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel. |
| 16. | Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent. |
| 17. | Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. |
| 18. | Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam. |
| 19. | Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae. |
| 20. | Omne fermentatum non comedetis; in cunctis habitaculis vestris edetis azyma”. |
| 21. | Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: “Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha. |
| 22. | Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in pelvi, et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane. |
| 23. | Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere. |
| 24. | Custodite verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum. |
| 25. | Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas; |
| 26. | et, cum dixerint vobis filii vestri: "Quae est ista religio?", |
| 27. | dicetis eis: "Victima Paschae Domino est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans"”. Incurvatusque populus adoravit; |
| 28. | et egressi filii Israel fecerunt, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron. |
| 29. | Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum. |
| 30. | Surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus. |
| 31. | Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: “Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis. |
| 32. | Oves vestras et armenta assumite, ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi”. |
| 33. | Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes: “Omnes moriemur”. |
| 34. | Tulit igitur populus conspersam farinam, antequam fermentaretur; et ligans pistrina in palliis suis posuit super umeros suos. |
| 35. | Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam. |
| 36. | Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Aegyptios. |
| 37. | Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis. |
| 38. | Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa nimis. |
| 39. | Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerant praeparare. |
| 40. | Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. |
| 41. | Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. |
| 42. | Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis. |
| 43. | Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “Haec est religio Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo; |
| 44. | omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet; |
| 45. | advena et mercennarius non edent ex eo. |
| 46. | In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis. |
| 47. | Omnis coetus filiorum Israel faciet illud. |
| 48. | Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. |
| 49. | Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos”. |
| 50. | Feceruntque omnes filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron; |
| 51. | et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. |