| 1. | Adam, Seth, Enos, |
| 2. | Cainan, Malaleel, Iared, |
| 3. | Henoch, Ma thusala, Lamech, |
| 4. | Noe, Sem, Cham et Iapheth. |
| 5. | Filii Iapheth: Gomer, Magog, Madai et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras. |
| 6. | Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma. |
| 7. | Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Getthim et Rodanim. |
| 8. | Filii Cham: Chus et Mesraim, Phut et Chanaan. |
| 9. | Filii autem Chus: Saba et Hevila, Sabatha et Regma et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba et Dedan. |
| 10. | Chus autem genuit Nemrod; iste coepit esse potens in terra. |
| 11. | Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nephthuim, |
| 12. | Phetrusim quoque et Chasluim, de quibus egressi sunt Philisthim e Caphtorim. |
| 13. | Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum, Heth, |
| 14. | Iebusaeum quoque et Amorraeum et Gergesaeum |
| 15. | Hevaeumque et Aracaeum et Sinaeum, |
| 16. | Aradium quoque et Samaraeum et Emathaeum. |
| 17. | Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. Filii autem Aram: Us et Hul et Gether et Mes. |
| 18. | Arphaxad autem genuit Sala, qui et ipse genuit Heber. |
| 19. | Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan. |
| 20. | Iectan autem genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth et Iare, |
| 21. | Adoram quoque et Uzal et Decla, |
| 22. | Ebal etiam et Abimael et Saba necnon |
| 23. | et Ophir et Hevila et Iobab; omnes isti filii Iectan. |
| 24. | Sem, Arphaxad, Sala, |
| 25. | Heber, Phaleg, Reu, |
| 26. | Seruch, Nachor, Thare, |
| 27. | Abram: iste est Abraham. |
| 28. | Filii autem Abraham: Isaac et Ismael. |
| 29. | Et hae generationes eorum: primogenitus Ismaelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam, |
| 30. | Masma et Duma, Massa, Hadad et Thema, |
| 31. | Iethur, Naphis, Cedma; hi sunt filii Ismaelis. |
| 32. | Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, Sue. Porro filii Iecsan: Saba et Dedan. Filii autem Dedan: Assurim et Latusim et Loommim. |
| 33. | Filii autem Madian: Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae. |
| 34. | Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel. |
| 35. | Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ialam, Core. |
| 36. | Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sepho, Gatham, Cenez, Thamna, Amalec. |
| 37. | Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza. |
| 38. | Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. |
| 39. | Filii Lotan: Hori, Hemam; soror autem Lotan fuit Thamna. |
| 40. | Filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal et Sepho et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana. |
| 41. | Filii Ana: Dison. Filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran. |
| 42. | Filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan. Filii Disan: Us et Aran. |
| 43. | Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba. |
| 44. | Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. |
| 45. | Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. |
| 46. | Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. |
| 47. | Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. |
| 48. | Sed et Semla mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est. |
| 49. | Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Baalhanan filius Achobor. |
| 50. | Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. |
| 51. | Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, |
| 52. | dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, |
| 53. | dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, |
| 54. | dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom. |