| 1. | Et affinitate coniunctus est pharaoni regi Aegypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Ierusalem per circuitum. |
| 2. | Attamen populus immolabat in excelsis; non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. |
| 3. | Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama. |
| 4. | Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi; illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud. |
| 5. | In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: “Postula quod vis, ut dem tibi”. |
| 6. | Et ait Salomon: “Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum; custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie. |
| 7. | Et nunc, Domine Deus meus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum; |
| 8. | et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine. |
| 9. | Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum?”. |
| 10. | Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset, |
| 11. | et dixit Deus Salomoni: “Quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium, |
| 12. | ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit; |
| 13. | sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis diebus tuis. |
| 14. | Si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea, sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam dies tuos”. |
| 15. | Igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset Ierusalem, stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et convivium universis famulis suis. |
| 16. | Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo. |
| 17. | Quarum una ait: “Obsecro, mi domine; ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in domo; |
| 18. | tertia vero die, postquam ego peperi, peperit et haec; et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. |
| 19. | Mortuus est autem filius mulieris huius nocte; dormiens quippe oppressit eum. |
| 20. | Et consurgens intempesta nocte, silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et collocavit in sinu suo; suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. |
| 21. | Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus; quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram”. |
| 22. | Responditque altera mulier: “Non est ita, sed filius meus vivit, tuus autem mortuus est”. E contrario illa dicebat: “Mentiris. Filius quippe tuus mortuus est, meus autem vivit”. Atque in hunc modum contendebant coram rege. |
| 23. | Tunc rex ait: “Haec dicit: “Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est”; et ista respondit: “Non, sed filius tuus mortuus est, et filius meus vivit””. |
| 24. | Dixit ergo rex: “Afferte mihi gladium!”. Cumque attulissent gladium coram rege: |
| 25. | “Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri”. |
| 26. | Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem — commota sunt quippe viscera eius super filio suo —: “Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum”. E contrario illa dicebat: “Nec mihi nec tibi sit; dividatur”. |
| 27. | Respondens rex ait: “Date huic infantem vivum, et non occidatur; haec est mater eius”. |
| 28. | Audivit itaque omnis Israel iudicium, quod iudicasset rex; et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium. |