| 1. | Et rex David senuerat habebat que aetatis plurimos dies; cum que operiretur vestibus, non calefiebat. |
| 2. | Dixerunt ergo ei servi sui: “Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem”. |
| 3. | Quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem. |
| 4. | Erat autem puella pulchra nimis et curam agebat regis et ministrabat ei; rex vero non cognovit eam. |
| 5. | Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: “Ego regnabo!”. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent. |
| 6. | Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens: “Quare hoc fecisti?”. Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. |
| 7. | Et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniae. |
| 8. | Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia. |
| 9. | Immolatis ergo Adonias ovibus et vitulis et pinguibus iuxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iudae servos regis; |
| 10. | Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit. |
| 11. | Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? |
| 12. | Nunc ergo veni, accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis. |
| 13. | Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias? |
| 14. | Et, adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te et complebo sermones tuos”. |
| 15. | Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo; rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. |
| 16. | Inclinavit se Bethsabee et adoravit regem; ad quam rex: “Quid tibi, inquit, vis?”. |
| 17. | Quae respondens ait: “Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: “Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo”; |
| 18. | et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. |
| 19. | Mactavit boves et pinguia quaeque et oves plurimas et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae; Salomonem autem servum tuum non vocavit. |
| 20. | Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. |
| 21. | Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores”. |
| 22. | Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit; |
| 23. | et nuntiaverunt regi dicentes: “Adest Nathan propheta”. Cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram, |
| 24. | dixit Nathan: “Domine mi rex, tu ergo dixisti: “Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum”? |
| 25. | Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem; illique vescentes et bibentes coram eo dixerunt: “Vivat rex Adonias!”. |
| 26. | Me autem servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit. |
| 27. | Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?”. |
| 28. | Et respondit rex David dicens: “Vocate ad me Bethsabee”. Quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum, |
| 29. | iuravit rex et ait: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, |
| 30. | quia, sicut iuravi tibi per Dominum, Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me, sic faciam hodie”. |
| 31. | Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem dicens: “Vivat dominus meus rex David in aeternum!”. |
| 32. | Dixit quoque rex David: “Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae”. Qui cum ingressi fuissent coram rege, |
| 33. | dixit ad eos: “Tollite vobiscum servos domini vestri et imponite Salomonem filium meum, super mulam meam et ducite eum in Gihon, |
| 34. | et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel, et canetis bucina atque dicetis: “Vivat rex Salomon!”. |
| 35. | Et ascendetis post eum, et veniet et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me; illique praecipiam, ut sit dux super Israel et super Iudam”. |
| 36. | Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: “Amen, sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. |
| 37. | Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David”. |
| 38. | Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon. |
| 39. | Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “Vivat rex Salomon!”. |
| 40. | Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canebat tibiis et laetabatur gaudio magno, et insonuit terra ad clamorem eorum. |
| 41. | Audivit autem Adonias et omnes, qui invitati fuerant ab eo; iamque convivium finitum erat. Sed et Ioab, audita voce tubae, ait: “Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?”. |
| 42. | Adhuc illo loquente, Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: “Ingredere, quia vir strenuus es et bona nuntians”. |
| 43. | Responditque Ionathan Adoniae: “Nequaquam! Dominus enim noster, rex David, regem constituit Salomonem |
| 44. | misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis; |
| 45. | unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon. Et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas; haec est vox, quam audistis. |
| 46. | Sed et Salomon sedit super solio regni, |
| 47. | et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes: “Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum”. Et adoravit rex in lectulo suo. |
| 48. | Insuper et haec locutus est: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis””. |
| 49. | Territi sunt ergo et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam. |
| 50. | Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornua altaris. |
| 51. | Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: “Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: “Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio””. |
| 52. | Dixitque Salomon: “Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur”. |
| 53. | Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: “Vade in domum tuam”. |