| 1. | Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram. |
| 2. | Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. |
| 3. | Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia, |
| 4. | excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis. |
| 5. | Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis. |
| 6. | Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo. |
| 7. | Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”. |
| 8. | Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo: |
| 9. | “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos |
| 10. | et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae. |
| 11. | Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”. |
| 12. | Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas: |
| 13. | arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. |
| 14. | Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus, |
| 15. | et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. |
| 16. | Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”. |
| 17. | Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”. |
| 18. | Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan. |
| 19. | Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram. |
| 20. | Coepitque Noe agricola plantare vineam; |
| 21. | bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo. |
| 22. | Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. |
| 23. | At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. |
| 24. | Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor, |
| 25. | ait: Maledictus Chanaan! Servus servorum erit fratribus suis”. |
| 26. | Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem! Sitque Chanaan servus eius. |
| 27. | Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius”. |
| 28. | Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis. |
| 29. | Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est. |