| 1. | Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum. |
| 2. | Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem. |
| 3. | Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus. |
| 4. | Et, expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam pharaonis: “Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis, |
| 5. | eo quod pater meus adiuraverit me dicens: "En morior; in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me"; ascendam nunc et sepeliam patrem meum ac revertar”. |
| 6. | Dixitque ei pharao: “Ascende et sepeli patrem tuum, sicut adiuratus es”. |
| 7. | Quo ascendente, ierunt cum eo omnes servi pharaonis, senes domus eius cunctique maiores natu terrae Aegypti, |
| 8. | domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. |
| 9. | Habuit quoque in comitatu currus et equites; et facta est turba non modica. |
| 10. | Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. |
| 11. | Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: “Planctus magnus est iste Aegyptiis”; et idcirco vocatum est nomen loci illius Abelmesraim (id est Planctus Aegypti). |
| 12. | Fecerunt ergo filii Iacob, sicut praeceperat eis; |
| 13. | et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre. |
| 14. | Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre. |
| 15. | Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: “Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus”, |
| 16. | mandaverunt ei dicentes: “Pater tuus praecepit nobis, antequam moreretur, |
| 17. | ut haec tibi verbis illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc”. Quibus auditis, flevit Ioseph. |
| 18. | Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo dixerunt: “Servi tui sumus”. |
| 19. | Quibus ille respondit: “Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati? |
| 20. | Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. |
| 21. | Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros”. Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus. |
| 22. | Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui; vixitque centum decem annis |
| 23. | et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem; filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph. |
| 24. | Quibus transactis, locutus est fratribus suis: “Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob”. |
| 25. | Cumque adiurasset eos atque dixisset: “Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto”, |
| 26. | mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto. |