| 1. | Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum. |
| 2. | Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. |
| 3. | Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth. |
| 4. | Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias. |
| 5. | Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. |
| 6. | Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos. |
| 7. | Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias. |
| 8. | Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. |
| 9. | Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan. |
| 10. | Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias. |
| 11. | Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est. |
| 12. | Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel. |
| 13. | Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias. |
| 14. | Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. |
| 15. | Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared. |
| 16. | Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias. |
| 17. | Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. |
| 18. | Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch. |
| 19. | Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias. |
| 20. | Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. |
| 21. | Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam. |
| 22. | Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias. |
| 23. | Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni, |
| 24. | ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus. |
| 25. | Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech. |
| 26. | Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias. |
| 27. | Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. |
| 28. | Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium |
| 29. | vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”. |
| 30. | Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias. |
| 31. | Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. |
| 32. | Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth. |