| 1. | Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque famularum. |
| 2. | Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos. |
| 3. | Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum. |
| 4. | Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt. |
| 5. | Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: “Qui sunt isti tibi?”. Respondit: “Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo”. |
| 6. | Et appropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt. |
| 7. | Accessit quoque Lia cum liberis suis et, cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt. |
| 8. | “Quaenam sunt, inquit, istae turmae, quas obvias habui?”. Respondit: “Ut invenirem gratiam coram domino meo”. |
| 9. | At ille: “Habeo, ait, plurima, frater mi; sint tua tibi”. |
| 10. | Dixit Iacob: “Noli ita, obsecro; sed, si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi propitius fuisti. |
| 11. | Suscipe, quaeso, benedictionem, quae allata est tibi; quia Deus misertus est mihi, et habeo omnia”. Et, cum compelleret illum, suscepit |
| 12. | et ait: “Gradiamur simul, eroque socius itineris tui”. |
| 13. | Dixit Iacob: “Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros et oves et boves fetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare vel una die, morientur cuncti greges. |
| 14. | Praecedat dominus meus ante servum suum; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum, donec veniam ad dominum meum in Seir”. |
| 15. | Respondit Esau: “Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae”. “Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei”. |
| 16. | Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir. |
| 17. | Et Iacob venit in Succoth, ubi, aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est Tabernacula). |
| 18. | Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem, quae est in terra Chanaan, cum veniret de Paddanaram; et habitavit iuxta oppidum. |
| 19. | Emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum suum, a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis. |
| 20. | Et erexit ibi altare et vocavit illud: “Deus est Deus Israel”. |