| 1. | Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum. |
| 2. | Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat. |
| 3. | Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret. |
| 4. | Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt. In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum |
| 5. | omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, |
| 6. | sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae |
| 7. | tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. |
| 8. | Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat. |
| 9. | Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali. |
| 10. | Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita. 11 Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum; |
| 12. | et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus. |
| 13. | Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem terram Aethiopiae. |
| 14. | Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates. |
| 15. | Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum; |
| 16. | praecepitque Dominus Deus homini dicens: “Ex omni ligno paradisi comede; |
| 17. | de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris”. |
| 18. | Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”. |
| 19. | Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius. |
| 20. | Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius. |
| 21. | Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea; |
| 22. | et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam. |
| 23. | Dixitque Adam: “Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! Haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est haec”. |
| 24. | Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam. |
| 25. | Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant. |