| 1. | Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus. |
| 2. | Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”. |
| 3. | Cecidit Abram pronus in faciem. |
| 4. | Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium, |
| 5. | nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te. |
| 6. | Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur. |
| 7. | Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. |
| 8. | Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”. |
| 9. | Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis. |
| 10. | Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum, |
| 11. | et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. |
| 12. | Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra. |
| 13. | Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. 14 Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit”. |
| 15. | Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius. |
| 16. | Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea”. |
| 17. | Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”. |
| 18. | Dixitque ad Deum: “Utinam Ismael vivat coram te”. |
| 19. | Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum. |
| 20. | Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. |
| 21. | Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”. |
| 22. | Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham. |
| 23. | Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. |
| 24. | Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus est in carne praeputii sui; |
| 25. | et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae. |
| 26. | Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius; |
| 27. | et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo. |