| 1. | His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: “Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis”. |
| 2. | Dixitque Abram: “Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus Eliezer”. |
| 3. | Addiditque Abram: “En mihi non dedisti semen, et ecce vernaculus meus heres meus erit”. |
| 4. | Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem”. |
| 5. | Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”. |
| 6. | Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam. |
| 7. | Dixitque ad eum: “Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam”. |
| 8. | Et ille ait: “Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?”. |
| 9. | Respondens Dominus: “Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam”. |
| 10. | Qui tollens universa haec divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. |
| 11. | Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. |
| 12. | Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum. |
| 13. | Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis. |
| 14. | Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia. |
| 15. | Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. |
| 16. | Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus”. |
| 17. | Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas. |
| 18. | In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten, |
| 19. | Cinaeos et Cenezaeos, Cedmonaeos |
| 20. | et Hetthaeos et Pherezaeos, Raphaim quoque |
| 21. | et Amorraeos et Chananaeos et Gergesaeos et Iebusaeos”. |