| 1. | et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua ejus decem diademata et super capita ejus nomina blasphemiæ |
| 2. | et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes ejus sicut ursi et os ejus sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam |
| 3. | et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis ejus curata est et admirata est universa terra post bestiam |
| 4. | et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiæ et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiæ et quis poterit pugnare cum ea |
| 5. | et datum est ei os loquens magna et blasphemiæ et data est illi potestas facere menses quadraginta duo |
| 6. | et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen ejus et tabernaculum ejus et eos qui in cælo habitant |
| 7. | et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem |
| 8. | et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ agni qui occisus est ab origine mundi |
| 9. | si quis habet aurem audiat |
| 10. | qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum |
| 11. | et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco |
| 12. | et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cujus curata est plaga mortis |
| 13. | et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de cælo descendere in terram in conspectu hominum |
| 14. | et seducit habitantes terram propter signa quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiæ quæ habet plagam gladii et vixit |
| 15. | et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ ut et loquatur imago bestiæ et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiæ occidantur |
| 16. | et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis |
| 17. | et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiæ aut numerum nominis ejus |
| 18. | hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiæ numerus enim hominis est et numerus ejus est sescenti sexaginta sex |