| 1. | fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem |
| 2. | et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur |
| 3. | et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus judicium jam olim non cessat et perditio eorum non dormitat |
| 4. | si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium cruciatos reservari |
| 5. | et originali mundo non pepercit sed octavum Nœ justitiæ præconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens |
| 6. | et civitates Sodomorum et Gomorræorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens |
| 7. | et justum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit |
| 8. | aspectu enim et auditu justus erat habitans apud eos qui diem de die animam justam iniquis operibus cruciabant |
| 9. | novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare |
| 10. | magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiæ ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes |
| 11. | ubi angeli fortitudine et virtute cum sint majores non portant adversum se execrabile judicium |
| 12. | hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt |
| 13. | percipientes mercedem iniustitiæ voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculæ deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum |
| 14. | oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiæ habentes maledictionis filii |
| 15. | derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit |
| 16. | correptionem vero habuit suæ vesaniæ subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetæ insipientiam |
| 17. | hii sunt fontes sine aqua et nebulæ turbinibus exagitatæ quibus caligo tenebrarum reservatur |
| 18. | superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriæ eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur |
| 19. | libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est hujus et servus est |
| 20. | si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus |
| 21. | melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato |
| 22. | contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti |