| 1. | Simon Petrus servus et apostolus Jesu Christi his qui coæqualem nobis sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri et salvatoris Jesu Christi |
| 2. | gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri |
| 3. | quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ quæ ad vitam et pietatem donata est per cognitionem ejus qui vocavit nos propria gloria et virtute |
| 4. | per quæ maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ fugientes ejus quæ in mundo est concupiscentiæ corruptionem |
| 5. | vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam |
| 6. | in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem |
| 7. | in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem |
| 8. | hæc enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione |
| 9. | cui enim non præsto sunt hæc cæcus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum |
| 10. | quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis hæc enim facientes non peccabitis aliquando |
| 11. | sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et salvatoris Jesu Christi |
| 12. | propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in præsenti veritate |
| 13. | justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione |
| 14. | certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi |
| 15. | dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis |
| 16. | non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam sed speculatores facti illius magnitudinis |
| 17. | accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui |
| 18. | et hanc vocem nos audivimus de cælo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto |
| 19. | et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris |
| 20. | hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturæ propria interpretatione non fit |
| 21. | non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines |