| 1. | similiter mulieres subditæ suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant |
| 2. | considerantes in timore castam conversationem vestram |
| 3. | quarum sit non extrinsecus capillaturæ aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus |
| 4. | sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples |
| 5. | sic enim aliquando et sanctæ mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectæ propriis viris |
| 6. | sicut Sarra obœdiebat Abrahæ dominum eum vocans cujus estis filiæ benefacientes et non timentes ullam perturbationem |
| 7. | viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiæ vitæ uti ne inpediantur orationes vestræ |
| 8. | in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles |
| 9. | non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis |
| 10. | qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos cœrceat linguam suam a malo et labia ejus ne loquantur dolum |
| 11. | declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam |
| 12. | quia oculi Domini super justos et aures ejus in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala |
| 13. | et quis est qui vobis noceat si boni æmulatores fueritis |
| 14. | sed et si quid patimini propter justitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini |
| 15. | Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe |
| 16. | sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem |
| 17. | melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes |
| 18. | quia et Christus semel pro peccatis mortuus est justus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu |
| 19. | in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens prædicavit |
| 20. | qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Nœ cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam |
| 21. | quod et vos nunc similis formæ salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi |
| 22. | qui est in dextera Dei profectus in cælum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus |