| 1. | caritas fraternitatis maneat |
| 2. | hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis |
| 3. | mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes |
| 4. | honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros judicabit Deus |
| 5. | sint mores sine avaritia contenti præsentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam |
| 6. | ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo |
| 7. | mementote præpositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem |
| 8. | Jesus Christus heri et hodie ipse et in sæcula |
| 9. | doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quæ non profuerunt ambulantibus in eis |
| 10. | habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt |
| 11. | quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra |
| 12. | propter quod et Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est |
| 13. | exeamus igitur ad eum extra castra inproperium ejus portantes |
| 14. | non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus |
| 15. | per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini ejus |
| 16. | beneficientiæ autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus |
| 17. | obœdite præpositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis |
| 18. | orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari |
| 19. | amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis |
| 20. | Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni Dominum nostrum Jesum |
| 21. | aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem ejus faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum cui gloria in sæcula sæculorum amen |
| 22. | rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis |
| 23. | cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos |
| 24. | salutate omnes præpositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia |