| 1. | admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto obœdire ad omne opus bonum paratos esse |
| 2. | neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines |
| 3. | eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem |
| 4. | cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei |
| 5. | non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti |
| 6. | quem effudit in nos abunde per Jesum Christum salvatorem nostrum |
| 7. | ut justificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitæ æternæ |
| 8. | fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo hæc sunt bona et utilia hominibus |
| 9. | stultas autem quæstiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanæ |
| 10. | hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita |
| 11. | sciens quia subversus est qui ejusmodi est et delinquit proprio judicio condemnatus |
| 12. | cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare |
| 13. | Zenan legis peritum et Apollo sollicite præmitte ut nihil illis desit |
| 14. | discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi |
| 15. | salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen |