| 1. | hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa |
| 2. | et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inobœdientes ingrati scelesti |
| 3. | sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate |
| 4. | proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei |
| 5. | habentes speciem quidem pietatis virtutem autem ejus abnegantes et hos devita |
| 6. | ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quæ ducuntur variis desideriis |
| 7. | semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes |
| 8. | quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem |
| 9. | sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit |
| 10. | tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam |
| 11. | persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiæ Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus |
| 12. | et omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu persecutionem patientur |
| 13. | mali autem homines et seductores proficient in pejus errantes et in errorem mittentes |
| 14. | tu vero permane in his quæ didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris |
| 15. | et quia ab infantia sacras litteras nosti quæ te possint instruere ad salutem per fidem quæ est in Christo Jesu |
| 16. | omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in justitia |
| 17. | ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus |