| 1. | tu ergo fili mi confortare in gratia quæ est in Christo Jesu |
| 2. | et quæ audisti a me per multos testes hæc commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere |
| 3. | labora sicut bonus miles Christi Jesu |
| 4. | nemo militans inplicat se negotiis sæcularibus ut ei placeat cui se probavit |
| 5. | nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit |
| 6. | laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere |
| 7. | intellege quæ dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum |
| 8. | memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum |
| 9. | in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum |
| 10. | ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quæ est in Christo Jesu cum gloria cælesti |
| 11. | fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus |
| 12. | si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos |
| 13. | si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest |
| 14. | hæc commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium |
| 15. | sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis |
| 16. | profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem |
| 17. | et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus |
| 18. | qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem jam factam et subvertunt quorundam fidem |
| 19. | sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt ejus et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini |
| 20. | in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quædam quidem in honorem quædam autem in contumeliam |
| 21. | si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum |
| 22. | juvenilia autem desideria fuge sectare vero justitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro |
| 23. | stultas autem et sine disciplina quæstiones devita sciens quia generant lites |
| 24. | servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem |
| 25. | cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus pænitentiam ad cognoscendam veritatem |
| 26. | et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem |