| 1. | Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitæ quæ est in Christo Jesu |
| 2. | Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro |
| 3. | gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die |
| 4. | desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear |
| 5. | recordationem accipiens ejus fidei quæ est in te non ficta quæ et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te |
| 6. | propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quæ est in te per inpositionem manuum mearum |
| 7. | non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis |
| 8. | noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum ejus sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei |
| 9. | qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia |
| 10. | manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Jesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium |
| 11. | in quo positus sum ego prædicator et apostolus et magister gentium |
| 12. | ob quam causam etiam hæc patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem |
| 13. | formam habe sanorum verborum quæ a me audisti in fide et dilectione in Christo Jesu |
| 14. | bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis |
| 15. | scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes |
| 16. | det misericordiam Dominus Onesifori domui quia sæpe me refrigeravit et catenam meam non erubuit |
| 17. | sed cum Romam venisset sollicite me quæsivit et invenit |
| 18. | det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti |