| 1. | quicumque sunt sub jugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur |
| 2. | qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt hæc doce et exhortare |
| 3. | si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi et ei quæ secundum pietatem est doctrinæ |
| 4. | superbus nihil sciens sed languens circa quæstiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiæ contentiones blasphemiæ suspiciones malæ |
| 5. | conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quæstum esse pietatem |
| 6. | est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia |
| 7. | nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus |
| 8. | habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus |
| 9. | nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quæ mergunt homines in interitum et perditionem |
| 10. | radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis |
| 11. | tu autem o homo Dei hæc fuge sectare vero justitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem |
| 12. | certa bonum certamen fidei adprehende vitam æternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus |
| 13. | præcipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem |
| 14. | ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi |
| 15. | quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium |
| 16. | qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen |
| 17. | divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum |
| 18. | bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare |
| 19. | thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam |
| 20. | o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiæ |
| 21. | quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum |