| 1. | dixit autem Dominus ad Josue ne timeas neque formides tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Ahi ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum urbemque et terram |
| 2. | faciesque urbi Ahi et regi ejus sicut fecisti Hiericho et regi illius prædam vero et omnia animantia diripietis vobis pone insidias urbi post eam |
| 3. | surrexitque Josue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte |
| 4. | præcepitque eis dicens ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati |
| 5. | ego autem et reliqua multitudo quæ mecum est accedemus ex adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus |
| 6. | donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt enim fugere nos sicut prius |
| 7. | nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras |
| 8. | cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut jussi |
| 9. | dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Josue autem nocte illa in medio mansit populi |
| 10. | surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum |
| 11. | cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat |
| 12. | quinque milia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Ahi ex occidentali parte ejusdem civitatis |
| 13. | omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Josue nocte illa et stetit in vallis medio |
| 14. | quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiæ |
| 15. | Josue vero et omnis Israël cesserunt loco simulantes metum et fugientes per viam solitudinis |
| 16. | at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos cumque recessissent a civitate |
| 17. | et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël sicut eruperant aperta oppida relinquentes |
| 18. | dixit Dominus ad Josue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam |
| 19. | cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiæ quæ latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam |
| 20. | viri autem civitatis qui persequebantur Josue respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere præsertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent |
| 21. | vidensque Josue et omnis Israël quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi |
| 22. | siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire cœperunt cum ergo ex utraque parte adversarii cæderentur ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur |
| 23. | regem quoque urbis Ahi adprehendere viventem et obtulerunt Josue |
| 24. | igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israël percusserunt civitatem |
| 25. | erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Ahi |
| 26. | Josue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ahi |
| 27. | jumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israël sicut præceperat Dominus Josue |
| 28. | qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum |
| 29. | regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum præcepitque et deposuerunt cadaver ejus de cruce projeceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in præsentem diem |
| 30. | tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal |
| 31. | sicut præceperat Moses famulus Domini filiis Israël et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas |
| 32. | et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israël |
| 33. | omnis autem populus et majores natu ducesque ac judices stabant ex utraque parte arcæ in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars juxta montem Garizim et media juxta montem Hebal sicut præceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israël |
| 34. | post hæc legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta quæ scripta erant in legis volumine |
| 35. | nihil ex his quæ Moses jusserat reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israël mulieribus ac parvulis et advenis qui inter eos morabantur |