| 1. | Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei et Timotheus frater |
| 2. | his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Jesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro |
| 3. | gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes |
| 4. | audientes fidem vestram in Christo Jesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes |
| 5. | propter spem quæ reposita est vobis in cælis quam audistis in verbo veritatis evangelii |
| 6. | quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate |
| 7. | sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu |
| 8. | qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu |
| 9. | ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali |
| 10. | ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei |
| 11. | in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus in omni patientia et longanimitate cum gaudio |
| 12. | gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine |
| 13. | qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ |
| 14. | in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum |
| 15. | qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturæ |
| 16. | quia in ipso condita sunt universa in cælis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt |
| 17. | et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant |
| 18. | et ipse est caput corporis ecclesiæ qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens |
| 19. | quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare |
| 20. | et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis ejus sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt |
| 21. | et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis |
| 22. | nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso |
| 23. | si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod prædicatum est in universa creatura quæ sub cælo est cujus factus sum ego Paulus minister |
| 24. | qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus quod est ecclesia |
| 25. | cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quæ data est mihi in vos ut impleam verbum Dei |
| 26. | mysterium quod absconditum fuit a sæculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis ejus |
| 27. | quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriæ |
| 28. | quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu |
| 29. | in quo et laboro certando secundum operationem ejus quam operatur in me in virtute |