| 1. | de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium |
| 2. | videte canes videte malos operarios videte concisionem |
| 3. | nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Jesu et non in carne fiduciam habentes |
| 4. | quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis |
| 5. | circumcisus octava die ex genere Israël de tribu Beniamin Hebræus ex Hebræis secundum legem Pharisæus |
| 6. | secundum æmulationem persequens ecclesiam Dei secundum justitiam quæ in lege est conversatus sine querella |
| 7. | sed quæ mihi fuerunt lucra hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta |
| 8. | verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam |
| 9. | et inveniar in illo non habens meam justitiam quæ ex lege est sed illam quæ ex fide est Christi quæ ex Deo est justitia in fide |
| 10. | ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis ejus et societatem passionum illius configuratus morti ejus |
| 11. | si quo modo occurram ad resurrectionem quæ est ex mortuis |
| 12. | non quod jam acceperim aut jam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Jesu |
| 13. | fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quæ quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quæ sunt in priora extendens me |
| 14. | ad destinatum persequor ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu |
| 15. | quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit |
| 16. | verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula |
| 17. | imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos |
| 18. | multi enim ambulant quos sæpe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi |
| 19. | quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt |
| 20. | nostra autem conversatio in cælis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Jesum Christum |
| 21. | qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia |