| 1. | si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes |
| 2. | implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes |
| 3. | nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes |
| 4. | non quæ sua sunt singuli considerantes sed et ea quæ aliorum |
| 5. | hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu |
| 6. | qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo |
| 7. | sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo |
| 8. | humiliavit semet ipsum factus obœdiens usque ad mortem mortem autem crucis |
| 9. | propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen |
| 10. | ut in nomine Jesu omne genu flectat cælestium et terrestrium et infernorum |
| 11. | et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris |
| 12. | itaque carissimi mei sicut semper obœdistis non ut in præsentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini |
| 13. | Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate |
| 14. | omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus |
| 15. | ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ inter quos lucetis sicut luminaria in mundo |
| 16. | verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi |
| 17. | sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestræ gaudeo et congratulor omnibus vobis |
| 18. | id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi |
| 19. | spero autem in Domino Jesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quæ circa vos sunt |
| 20. | neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit |
| 21. | omnes enim sua quærunt non quæ sunt Christi Jesu |
| 22. | experimentum autem ejus cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium |
| 23. | hunc igitur spero me mittere mox ut videro quæ circa me sunt |
| 24. | confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito |
| 25. | necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meæ mittere ad vos |
| 26. | quoniam quidem omnes vos desiderabat et mæstus erat propterea quod audieratis illum infirmatum |
| 27. | nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est ejus non solum autem ejus verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem |
| 28. | festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim |
| 29. | excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et ejusmodi cum honore habetote |
| 30. | quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium |