| 1. | state et nolite iterum jugo servitutis contineri |
| 2. | ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit |
| 3. | testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universæ legis faciendæ |
| 4. | evacuati estis a Christo qui in lege justificamini a gratia excidistis |
| 5. | nos enim spiritu ex fide spem justitiæ expectamus |
| 6. | nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet neque præputium sed fides quæ per caritatem operatur |
| 7. | currebatis bene quis vos inpedivit veritati non obœdire |
| 8. | persuasio non est ex eo qui vocat vos |
| 9. | modicum fermentum totam massam corrumpit |
| 10. | ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit judicium quicumque est ille |
| 11. | ego autem fratres si circumcisionem adhuc prædico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis |
| 12. | utinam et abscidantur qui vos conturbant |
| 13. | vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem |
| 14. | omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum |
| 15. | quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini |
| 16. | dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis |
| 17. | caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem hæc enim invicem adversantur ut non quæcumque vultis illa faciatis |
| 18. | quod si spiritu ducimini non estis sub lege |
| 19. | manifesta autem sunt opera carnis quæ sunt fornicatio inmunditia luxuria |
| 20. | idolorum servitus veneficia inimicitiæ contentiones æmulationes iræ rixæ dissensiones sectæ |
| 21. | invidiæ homicidia ebrietates comesationes et his similia quæ prædico vobis sicut prædixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur |
| 22. | fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas |
| 23. | fides modestia continentia adversus hujusmodi non est lex |
| 24. | qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis |
| 25. | si vivimus spiritu spiritu et ambulemus |
| 26. | non efficiamur inanis gloriæ cupidi invicem provocantes invicem invidentes |