| 1. | et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiæ adnuntians vobis testimonium Christi |
| 2. | non enim judicavi scire me aliquid inter vos nisi Jesum Christum et hunc crucifixum |
| 3. | et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos |
| 4. | et sermo meus et prædicatio mea non in persuasibilibus sapientiæ verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis |
| 5. | ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei |
| 6. | sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non hujus sæculi neque principum hujus sæculi qui destruuntur |
| 7. | sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quæ abscondita est quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram |
| 8. | quam nemo principum hujus sæculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriæ crucifixissent |
| 9. | sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quæ præparavit Deus his qui diligunt illum |
| 10. | nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei |
| 11. | quis enim scit hominum quæ sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quæ Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei |
| 12. | nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis |
| 13. | quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes |
| 14. | animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur |
| 15. | spiritalis autem judicat omnia et ipse a nemine judicatur |
| 16. | quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus |