| 1. | si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens |
| 2. | et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum |
| 3. | et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest |
| 4. | caritas patiens est benigna est caritas non æmulatur non agit perperam non inflatur |
| 5. | non est ambitiosa non quærit quæ sua sunt non inritatur non cogitat malum |
| 6. | non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati |
| 7. | omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet |
| 8. | caritas numquam excidit sive prophetiæ evacuabuntur sive linguæ cessabunt sive scientia destruetur |
| 9. | ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus |
| 10. | cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est |
| 11. | cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quæ erant parvuli |
| 12. | videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum |
| 13. | nunc autem manet fides spes caritas tria hæc major autem his est caritas |