| 1. | Paulus vocatus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater |
| 2. | ecclesiæ Dei quæ est Corinthi sanctificatis in Christo Jesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi in omni loco ipsorum et nostro |
| 3. | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo |
| 4. | gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quæ data est vobis in Christo Jesu |
| 5. | quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia |
| 6. | sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis |
| 7. | ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi |
| 8. | qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Jesu Christi |
| 9. | fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii ejus Jesu Christi Domini nostri |
| 10. | obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia |
| 11. | significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chlœs quia contentiones inter vos sunt |
| 12. | hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephæ ego autem Christi |
| 13. | divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis |
| 14. | gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gajum |
| 15. | ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis |
| 16. | baptizavi autem et Stephanæ domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim |
| 17. | non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi |
| 18. | verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est |
| 19. | scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo |
| 20. | ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor hujus sæculi nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi |
| 21. | nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes |
| 22. | quoniam et Judæi signa petunt et Græci sapientiam quærunt |
| 23. | nos autem prædicamus Christum crucifixum Judæis quidem scandalum gentibus autem stultitiam |
| 24. | ipsis autem vocatis Judæis atque Græcis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam |
| 25. | quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus |
| 26. | videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles |
| 27. | sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia |
| 28. | et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quæ non sunt ut ea quæ sunt destrueret |
| 29. | ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus |
| 30. | ex ipso autem vos estis in Christo Jesu qui factus est sapientia nobis a Deo et justitia et sanctificatio et redemptio |
| 31. | ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur |