| 1. | veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto |
| 2. | quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo |
| 3. | optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem |
| 4. | qui sunt Israhelitæ quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa |
| 5. | quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in sæcula amen |
| 6. | non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israël hii sunt Israël |
| 7. | neque quia semen sunt Abrahæ omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen |
| 8. | id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis æstimantur in semine |
| 9. | promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarræ filius |
| 10. | non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro |
| 11. | cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret |
| 12. | non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori |
| 13. | sicut scriptum est Jacob dilexi Esau autem odio habui |
| 14. | quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit |
| 15. | Mosi enim dicit miserebor cujus misereor et misericordiam præstabo cujus miserebor |
| 16. | igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei |
| 17. | dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra |
| 18. | ergo cujus vult miseretur et quem vult indurat |
| 19. | dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim ejus quis resistit |
| 20. | o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic |
| 21. | an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam |
| 22. | quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa iræ aptata in interitum |
| 23. | ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ quæ præparavit in gloriam |
| 24. | quos et vocavit nos non solum ex Judæis sed etiam ex gentibus |
| 25. | sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam |
| 26. | et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi |
| 27. | Esajas autem clamat pro Israël si fuerit numerus filiorum Israël tamquam harena maris reliquiæ salvæ fient |
| 28. | verbum enim consummans et brevians in æquitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram |
| 29. | et sicut prædixit Esajas nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus |
| 30. | quid ergo dicemus quod gentes quæ non sectabantur justitiam adprehenderunt justitiam justitiam autem quæ ex fide est |
| 31. | Israël vero sectans legem justitiæ in legem justitiæ non pervenit |
| 32. | quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis |
| 33. | sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur |