| 1. | justificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum |
| 2. | per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei |
| 3. | non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur |
| 4. | patientia autem probationem probatio vero spem |
| 5. | spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis |
| 6. | ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est |
| 7. | vix enim pro justo quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori |
| 8. | commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus |
| 9. | Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis justificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum |
| 10. | si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius |
| 11. | non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus |
| 12. | propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt |
| 13. | usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est |
| 14. | sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ qui est forma futuri |
| 15. | sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Jesu Christi in plures abundavit |
| 16. | et non sicut per unum peccantem ita et donum nam judicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in justificationem |
| 17. | si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiæ et donationis et justitiæ accipientes in vita regnabunt per unum Jesum Christum |
| 18. | igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ |
| 19. | sicut enim per inobœdientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius obœditionem justi constituentur multi |
| 20. | lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia |
| 21. | ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam per Jesum Christum Dominum nostrum |