| 1. | Petrus autem et Johannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam |
| 2. | et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suæ bajulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quæ dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab intrœuntibus in templum |
| 3. | is cum vidisset Petrum et Johannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet |
| 4. | intuens autem in eum Petrus cum Johanne dixit respice in nos |
| 5. | at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis |
| 6. | Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula |
| 7. | et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ |
| 8. | et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum |
| 9. | et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum |
| 10. | cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi |
| 11. | cum teneret autem Petrum et Johannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes |
| 12. | videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitæ quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare |
| 13. | Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati judicante illo dimitti |
| 14. | vos autem sanctum et justum negastis et petistis virum homicidam donari vobis |
| 15. | auctorem vero vitæ interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cujus nos testes sumus |
| 16. | et in fide nominis ejus hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen ejus et fides quæ per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum |
| 17. | et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri |
| 18. | Deus autem quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic |
| 19. | pænitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata |
| 20. | ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui prædicatus est vobis Jesum Christum |
| 21. | quem oportet cælum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum |
| 22. | Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis |
| 23. | erit autem omnis anima quæ non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe |
| 24. | et omnes prophetæ a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos |
| 25. | vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ |
| 26. | vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua |