| 1. | et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco
|
| 2. | et factus est repente de cælo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
|
| 3. | et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis seditque supra singulos eorum
|
| 4. | et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et cœperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
|
| 5. | erant autem in Hierusalem habitantes Judæi viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo sunt
|
| 6. | facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
|
| 7. | stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilæi sunt
|
| 8. | et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
|
| 9. | Parthi et Medi et Elamitæ et qui habitant Mesopotamiam et Judæam et Cappadociam Pontum et Asiam
|
| 10. | Frygiam et Pamphiliam Ægyptum et partes Lybiæ quæ est circa Cyrenen et advenæ romani
|
| 11. | Judæi quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
|
| 12. | stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
|
| 13. | alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
|
| 14. | stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri judæi et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
|
| 15. | non enim sicut vos æstimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
|
| 16. | sed hoc est quod dictum est per prophetam Johel
|
| 17. | et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ et juvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
|
| 18. | et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
|
| 19. | et dabo prodigia in cælo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
|
| 20. | sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
|
| 21. | et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
|
| 22. | viri israhelitæ audite verba hæc Jesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quæ fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
|
| 23. | hunc definito consilio et præscientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
|
| 24. | quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni juxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
|
| 25. | David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
|
| 26. | propter hoc lætatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
|
| 27. | quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
|
| 28. | notas fecisti mihi vias vitæ replebis me jucunditate cum facie tua
|
| 29. | viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem
|
| 30. | propheta igitur cum esset et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus
|
| 31. | providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro ejus vidit corruptionem
|
| 32. | hunc Jesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
|
| 33. | dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
|
| 34. | non enim David ascendit in cælos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
|
| 35. | donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
|
| 36. | certissime ergo sciat omnis domus Israël quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Jesum quem vos crucifixistis
|
| 37. | his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
|
| 38. | Petrus vero ad illos pænitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
|
| 39. | vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
|
| 40. | aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
|
| 41. | qui ergo receperunt sermonem ejus baptizati sunt et adpositæ sunt in illa die animæ circiter tria milia
|
| 42. | erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
|
| 43. | fiebat autem omni animæ timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
|
| 44. | omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
|
| 45. | possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
|
| 46. | cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
|
| 47. | conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
|