| 1. | cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Judæorum |
| 2. | secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis |
| 3. | adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Jesus quem ego adnuntio vobis |
| 4. | et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silæ et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucæ |
| 5. | zelantes autem Judæi adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum |
| 6. | et cum non invenissent eos trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt |
| 7. | quos suscepit Jason et hii omnes contra decreta Cæsaris faciunt regem alium dicentes esse Jesum |
| 8. | concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes hæc |
| 9. | et accepto satis ab Jasone et a ceteris dimiserunt eos |
| 10. | fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam qui cum advenissent in synagogam Judæorum introjerunt |
| 11. | hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si hæc ita se haberent |
| 12. | et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci |
| 13. | cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem |
| 14. | statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi |
| 15. | qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt |
| 16. | Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus ejus in ipso videns idolatriæ deditam civitatem |
| 17. | disputabat igitur in synagoga cum Judæis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant |
| 18. | quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum dæmoniorum videtur adnuntiator esse quia Jesum et resurrectionem adnuntiabat eis |
| 19. | et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quæ est hæc nova quæ a te dicitur doctrina |
| 20. | nova enim quædam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint hæc esse |
| 21. | Athenienses autem omnes et advenæ hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi |
| 22. | stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video |
| 23. | præteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis |
| 24. | Deus qui fecit mundum et omnia quæ in eo sunt hic cæli et terræ cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat |
| 25. | nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia |
| 26. | fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum |
| 27. | quærere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum |
| 28. | in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum pœtarum dixerunt ipsius enim et genus sumus |
| 29. | genus ergo cum simus Dei non debemus æstimare auro aut argento aut lapidi sculpturæ artis et cogitationis hominis divinum esse simile |
| 30. | et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique pænitentiam agant |
| 31. | eo quod statuit diem in qua judicaturus est orbem in æquitate in viro in quo statuit fidem præbens omnibus suscitans eum a mortuis |
| 32. | cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum |
| 33. | sic Paulus exivit de medio eorum |
| 34. | quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis |