| 1. | audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Judæa quoniam et gentes receperunt verbum Dei |
| 2. | cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione |
| 3. | dicentes quare introisti ad viros præputium habentes et manducasti cum illis |
| 4. | incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens |
| 5. | ego eram in civitate Joppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de cælo et venit usque ad me |
| 6. | in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terræ et bestias et reptilia et volatilia cæli |
| 7. | audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca |
| 8. | dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum |
| 9. | respondit autem vox secundo de cælo quæ Deus mundavit tu ne commune dixeris |
| 10. | hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in cælum |
| 11. | et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Cæsarea ad me |
| 12. | dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil hæsitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri |
| 13. | narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Joppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus |
| 14. | qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua |
| 15. | cum autem cœpissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio |
| 16. | recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Johannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto |
| 17. | si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum |
| 18. | his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus pænitentiam ad vitam dedit |
| 19. | et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Fœnicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Judæis |
| 20. | erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Græcos adnuntiantes Dominum Jesum |
| 21. | et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum |
| 22. | pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam |
| 23. | qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino |
| 24. | quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino |
| 25. | profectus est autem Tarsum ut quæreret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam |
| 26. | et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli Christiani |
| 27. | in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetæ Antiochiam |
| 28. | et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quæ facta est sub Claudio |
| 29. | discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus |
| 30. | quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli |