| 1. | primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quæ cœpit Jesus facere et docere |
| 2. | usque in diem qua præcipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est |
| 3. | quibus et præbuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei |
| 4. | et convescens præcepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum |
| 5. | quia Johannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies |
| 6. | igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israël |
| 7. | dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate |
| 8. | sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Judæa et Samaria et usque ad ultimum terræ |
| 9. | et cum hæc dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum |
| 10. | cumque intuerentur in cælum eunte illo ecce duo viri adstiterunt juxta illos in vestibus albis |
| 11. | qui et dixerunt viri galilæi quid statis aspicientes in cælum hic Jesus qui adsumptus est a vobis in cælum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum |
| 12. | tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est juxta Hierusalem sabbati habens iter |
| 13. | et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Johannes Jacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Jacobus Alphei et Simon Zelotes et Judas Jacobi |
| 14. | hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Jesu et fratribus ejus |
| 15. | et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti |
| 16. | viri fratres oportet impleri scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Jesum |
| 17. | quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii hujus |
| 18. | et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera ejus |
| 19. | et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis |
| 20. | scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio ejus deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum ejus accipiat alius |
| 21. | oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus |
| 22. | incipiens a baptismate Johannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis |
| 23. | et statuerunt duos Joseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Justus et Matthiam |
| 24. | et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum |
| 25. | accipere locum ministerii hujus et apostolatus de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum |
| 26. | et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis |