| 1. | et præteriens vidit hominem cæcum a nativitate |
| 2. | et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes ejus ut cæcus nasceretur |
| 3. | respondit Jesus neque hic peccavit neque parentes ejus sed ut manifestetur opera Dei in illo |
| 4. | me oportet operari opera ejus qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari |
| 5. | quamdiu in mundo sum lux sum mundi |
| 6. | hæc cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos ejus |
| 7. | et dixit ei vade lava in natatoria Siloæ quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns |
| 8. | itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est |
| 9. | alii autem nequaquam sed similis est ejus ille dicebat quia ego sum |
| 10. | dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi |
| 11. | respondit ille homo qui dicitur Jesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloæ et lava et abii et lavi et vidi |
| 12. | dixerunt ei ubi est ille ait nescio |
| 13. | adducunt eum ad Pharisæos qui cæcus fuerat |
| 14. | erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus et aperuit oculos ejus |
| 15. | iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video |
| 16. | dicebant ergo ex Pharisæis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator hæc signa facere et scisma erat in eis |
| 17. | dicunt ergo cæco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est |
| 18. | non crediderunt ergo Judæi de illo quia cæcus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes ejus qui viderat |
| 19. | et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia cæcus natus est quomodo ergo nunc videt |
| 20. | responderunt eis parentes ejus et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia cæcus natus est |
| 21. | quomodo autem nunc videat nescimus aut quis ejus aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate ætatem habet ipse de se loquatur |
| 22. | hæc dixerunt parentes ejus quia timebant Judæos jam enim conspiraverant Judæi ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret |
| 23. | propterea parentes ejus dixerunt quia ætatem habet ipsum interrogate |
| 24. | vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est |
| 25. | dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia cæcus cum essem modo video |
| 26. | dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos |
| 27. | respondit eis dixi vobis jam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli ejus fieri |
| 28. | maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus |
| 29. | nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit |
| 30. | respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos |
| 31. | scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem ejus facit hunc exaudit |
| 32. | a sæculo non est auditum quia aperuit quis oculos cæci nati |
| 33. | nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam |
| 34. | responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et ejecerunt eum foras |
| 35. | audivit Jesus quia ejecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei |
| 36. | respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum |
| 37. | et dixit ei Jesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est |
| 38. | at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum |
| 39. | dixit ei Jesus in judicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident cæci fiant |
| 40. | et audierunt ex Pharisæis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos cæci sumus |
| 41. | dixit eis Jesus si cæci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet |