| 1. | Jesus autem perrexit in montem Oliveti |
| 2. | et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos |
| 3. | adducunt autem scribæ et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio |
| 4. | et dixerunt ei magister hæc mulier modo deprehensa est in adulterio |
| 5. | in lege autem Moses mandavit nobis hujusmodi lapidare tu ergo quid dicis |
| 6. | hæc autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Jesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra |
| 7. | cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat |
| 8. | et iterum se inclinans scribebat in terra |
| 9. | audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans |
| 10. | erigens autem se Jesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit |
| 11. | quæ dixit nemo Domine dixit autem Jesus nec ego te condemnabo vade et amplius jam noli peccare |
| 12. | iterum ergo locutus est eis Jesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitæ |
| 13. | dixerunt ergo ei Pharisæi tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum |
| 14. | respondit Jesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado |
| 15. | vos secundum carnem judicatis ego non judico quemquam |
| 16. | et si judico ego judicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater |
| 17. | et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est |
| 18. | ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater |
| 19. | dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Jesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis |
| 20. | hæc verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora ejus |
| 21. | dixit ergo iterum eis Jesus ego vado et quæretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire |
| 22. | dicebant ergo Judæi numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire |
| 23. | et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo |
| 24. | dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro |
| 25. | dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Jesus principium quia et loquor vobis |
| 26. | multa habeo de vobis loqui et judicare sed qui misit me verax est et ego quæ audivi ab eo hæc loquor in mundo |
| 27. | et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat |
| 28. | dixit ergo eis Jesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater hæc loquor |
| 29. | et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quæ placita sunt ei facio semper |
| 30. | hæc illo loquente multi crediderunt in eum |
| 31. | dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderunt ei Judæos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis |
| 32. | et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos |
| 33. | responderunt ei semen Abrahæ sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis |
| 34. | respondit eis Jesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati |
| 35. | servus autem non manet in domo in æternum filius manet in æternum |
| 36. | si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis |
| 37. | scio quia filii Abrahæ estis sed quæritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis |
| 38. | ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quæ vidistis apud patrem vestrum facitis |
| 39. | responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Jesus si filii Abrahæ estis opera Abrahæ facite |
| 40. | nunc autem quæritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit |
| 41. | vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum |
| 42. | dixit ergo eis Jesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit |
| 43. | quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum |
| 44. | vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater ejus |
| 45. | ego autem quia veritatem dico non creditis mihi |
| 46. | quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi |
| 47. | qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis |
| 48. | responderunt igitur Judæi et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et dæmonium habes |
| 49. | respondit Jesus ego dæmonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me |
| 50. | ego autem non quæro gloriam meam est qui quærit et judicat |
| 51. | amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in æternum |
| 52. | dixerunt ergo Judæi nunc cognovimus quia dæmonium habes Abraham mortuus est et prophetæ et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in æternum |
| 53. | numquid tu major es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetæ mortui sunt quem te ipsum facis |
| 54. | respondit Jesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est |
| 55. | et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem ejus servo |
| 56. | Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est |
| 57. | dixerunt ergo Judæi ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti |
| 58. | dixit eis Jesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum |
| 59. | tulerunt ergo lapides ut jacerent in eum Jesus autem abscondit se et exivit de templo |